monumenta.ch > Augustinus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 41, 256, 2
Secundus modus est supra dictae poenitentiae, ut etiamsi aliquis, quamdiu vixerit, non solum parva, sed forte etiam capitalia committat peccata; et tamen mala ipsa ignoretur qua spe poenitentiae agat , nec ideo animam suam ad peccata relaxet, ut ad illam subitaneam poenitentiam se reservet; et in transitu suo cum grandi humilitate et cordis contritione, cum rugitu vel gemitu ipsam poenitentiam petat; et hoc definitissime in corde suo deliberet, ut si evaserit, quamdiu vixerit, toto corde et totis viribus fructuosam poenitentiam agat; et quidquid se male tulisse cognoscit, ad integrum reddat, ut secundum illud propheticum rapinam restituat , et omnibus inimicis suis toto corde indulgeat, et de substantia sua unam portionem Christo et sibi cum filiis suis faciat, et in ipsa infirmitate sua, quantum potest, largas eleemosynas erogare praecipiat: si haec fideliter humili et contrito corde implere voluerit, et possumus et debemus credere quod ei Dominus omnia dignetur peccata dimittere, secundum illud propheticum, Peccator in quacumque die conversus fuerit, omnes iniquitates eius oblivioni tradentur ; et illud, In quacumque die conversus ingemueris, salvus eris .